Latin
PROPOSITIO PRIMA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 9-5
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò consideretur arcus ABC in KCL inflectendus, vt In i chorda AD ad punctum E perueniat, non erit linea ex A puncto in H ducenda, sed postquam linea chordae KE versus M producta fuerit, ex L puncto, siue cornu, recta LMlineae KMperpendicularis agenda, vt sit pondus P, vel m neruum ad E trahens ad pondera cornuum KL, in eadem ratione ac LM ad LK: idemque puta de caeteris arcuum flexionibus, quae quantò maiores erunt, tantò minor erit subtensa KL, atque adeo minor ratio ponderum N &O, ad pondus m. Cùm igitur in primo casu pondus m sit ex hypothesi 40 librarum, &linea HA subdupla lineae AD, erit punctum N40 librarum, totidemque pondus O, vt 80 librae viribus 40 librarum aequiponderent, vel potiùs aequiualeant. Idemque dicendum de viribus, vel manibus ex S &Rpunctis funes AS &DRtrahentibus. Est autem angulus AED 120 graduum, quando linea GE est subdupla lineae GA, vel GH, vel HG. Vbi videre possis mechanicas obseruationes arcus lignei, cuius neruus AD pedum 5, &digitorum 2 abest à puncto B nondum aliâ vi inflexo, hoc est G à C, digitis 4 &10 lineis. Cùm ita flectitur arcus vt G à C2pedibus distet, chorda 4 lineis longior est, &arcus ABC cornua DA digitis 5° viciniora sunt, distant enim solummodo pedibus 4 &9 digitis, quae priùs 5 pedibus &digitis 2 /distiterant. Angulus autem à chorda factus in G tunc est graduum 130/ visque, seu pondus in P debet esse ad pondera in A &D, vt 8 ad 19, hoc est vt 1 ad 21/2. Quando flectitur arcus, donec Gpede &7 digitis à C distet, chordae angulus est graduum 141; cornua distant à se inuicem 4 pedibus, digitis 11, &5 lineis, hoc est prima illorum distantia 3 digitis &vna lineâ minuitur; chorda verò 2 ferè lineis fit productior. Verùm vt omittam illos angulos, &cornuum distantias, solummodo persequot interualla quatuor inter G &C, quibus propria pondera destinentur. Cùm igitur minor distantia G ad C fuerit digitorum 9 &11 linearum, pondus in medio 10 librarum, in cornubus librarum 79 &! erit.