# Cogitata physico-mathematica 91-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/91-2

EX dictis 17 propositione Hydraulicorum, & alibi saepe, constat Egraue à puncto C ad A punctum descendens ea velocitate, quam in sequente figura supponimus, eam sibi velocitatem comparasse, qua possit codem, vel aequali tempore ab A ad B peruenire, quo priùs à C ad A descenderat, si grauitas corporis ascendentis non reageret; sed ob grauitatis reactionem, illo tempore, vsque ad fupunctum solummodo peruenire, illiúsque propterea velocitatem, quae semper A aliàs aequabilis futura, ita minui, vt primo tempore globus ascendens spatium vnum: secundo tempore, tria: tertio, 5: quarto denique, 7 spatia sit amissurus, vt ipsi figurae numeri satis superque demonstrant. Quod iam ad alios iactus transferendum est, qui fiunt in data super horizontem eleuatione; sit igitur iactus ex A in E, per quadrati BEQA diametrum AE directus. Certum est primò iactum illum medium, absque vlla grauitate globi contranitente, eodem tempore ab A ad A, peruenturum, quo explosus ab A punctum B attigisset, cùm AB radius sit aequalis Aa; sed cùm obsistat grauitas, iuxta rationem superiùs explicatam, idque per lineas perpendiculares !Em, mij V, &c.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
