# Cogitata physico-mathematica 91

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/91

Itaque sciendum esset experientiam quantum ponderis possit sustinere illa potentia, quae poruit cylindrum KL MN amoliri à loco suo, hoc est circumijcere cylindro inferiori MO; hoc enim experientiâ cognito, problemata solgentur: si priùs tamen definiatur, quid sit Vis, quid Resistentia, & quid Effectus. Vis est, id quod producitur ex multiplicatione F. Oe ponderis in velocitatem, ita ut si duorum agentium sij pondus sit idem, velocitas diuersa, sit vis ad vim vt velocitas ad velocitaRRII tem; si verò duorum agenCne tium velocitas sit eadem, pondera diuersa, erit vis ad vim vt pondus ad ponΟΦl dus. Resistentia autem est GLI vis Patientis opposita viribus Agentis. Effectus denique, est motus in patiente, qui oritur ab excessu virium agentis supra vires patientis; exempli causa, si lapis ab e descendat in aquam profunditate ib, minore quàm descendisset, si nihil resisteret, faciátque tantum aquae ascendere, Effectus cadentis lapidis est ascensus ille aquae; & resistentia aquae est vis eius, quâ impediuit ne lapis ampliùs descenderet; ex quibus positis sequens emergit propositio.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
