Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 93-2
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM. CVm deinceps de sectionibus Conicis locuturi simus, quas fortê salientes aemulantur, nonnulla praemittenda sunt, vt quispiam rectè percipiat quidquid sequentibus prop. dicendum erit, &discu tiat num salientes, &aliae proiectiones aliquam sectionem Conicam imitentur: facilè verò parcet Lector si quaedam de speculis comburentibus subiunxero, vt quae minus rectè in harmonia Gallica libro de voce dicta sunt de lineis in infinitum vrentibus emendentur &probè intelligantur.