# Cogitata physico-mathematica 93-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-2

MONITVM. CVm deinceps de sectionibus Conicis locuturi simus, quas fortê salientes aemulantur, nonnulla praemittenda sunt, vt quispiam rectè percipiat quidquid sequentibus prop. dicendum erit, & discu tiat num salientes, & aliae proiectiones aliquam sectionem Conicam imitentur: facilè verò parcet Lector si quaedam de speculis comburentibus subiunxero, vt quae minus rectè in harmonia Gallica libro de voce dicta sunt de lineis in infinitum vrentibus emendentur & probè intelligantur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
