# Cogitata physico-mathematica 93-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-4

MONITVM PRIMVM. CAetera quae spectant percussionem, in Ballisticis reperies, quibus tam ictus, quàm iactus missilium omnigenûm prosequimur: vbi semper aduertendum aliud esse maiorem motus quantitatem, aliud maiorem velocitatem, si in paralogismos, vel difficultates nolis impingere, saepius enim maior est motus quantitas, licet velocitas sit duntaxat aequalis, vel etiam minor: verbi gratia, cùm duo lapides, vel duo globi ferrei descendunt ab eadem altitudine, solóque proprio pondere cadunt, globus maior maiorem habet motus quantitatem, idque eadem ratione qua maior est, adeout si fuerit, alterius octuplus, motum etiam habeat octuplum, cùm tamen velocitas vtriúsque sit aequalis: vnde fit vt possit motus corpori, velocitas superficiei, vicéque versa comparari.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
