# Cogitata physico-mathematica 93-5

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93-5

Porrò si proiectum ascendat perpendiculariter ad C, tempore AB, vel Aa, quod est 200, perueniet ad summam altit dinem in P, tempore AI, quod est 1411/ proxi mè. Si A B fuerit 600, perueniet globus ad P, in tempore AI, quod est 424, & paulò amplius, vel latus quadrati 180000. Profuerit etiam repetitio figurae sequentis, explicatae ad hydraulicam praefationem, quippe vtilis est ad iactuum longitudines, quorum eleuatio super horizontem agnoscitur, inueniendas, & ad intelligenda tempora, quibus proiectorum grauitas ascendendo minuitur, vel augetur descendendo, ipsi namque numeri, 11, 4, 9, &c. ostendunt qua ratione globus ad iactum 6O graduum AL(qui absque grauitate vsque ad D eo tempore ascenderet, quo priùs à C ad A descendisset) deper ditis gradibus velocitatis lineam curuam AfghRdiKl percurrat, quae cùm loco citato, quemadmodum & praecedente figura satis explicata sint, non est quòd alia subiungamus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
