# Cogitata physico-mathematica 93

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/93

Est igitur maxima saliens 42 digitorum, cùm tubi lumen super horizontem 48 digitis erigitur, cuius dupla erit saliens si tubus quadruplicetur, hoc est fiat quadruplò altior: reliquas obseruationes se quens tabella exhibet, cuius prima columna eleuationes luminis super horizontem, secunda salientium longitudines in digitis exhibet. Porrò figura praecedens tam circularem lineam I, m, n, o, p, qu, F, quàm salientis figuram Tabula eleuationum continet, vt faciliùs comprehendatur discri& salientium. men vnius ab alia; est enim quadrans IF 6 quadranti ACB aequalis; & lineae inter m F & Em comprehensae, sunt differentiae ordinaSalienEleuatiotarum quadrantis à salientis ordinatis, quibus tes. nes. salientium longitudines numeris inscribuntur & notantur. Exempli gratia, super breuiore linea scribitur 1, 10, quod significat pedem cum digitis decem. Primus enim numerus pedem, secundus digitos significat: quapropter maiori salienti 4. 4, id est, 4 pedes & digiti 4 inscribuntur. Postea verò fusiùs de hisce salientibus dicturi sumus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
