Latin
ZIDIUXXZE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 94
Unproofread scanNot analysed yet
ZIDIUXXZE aliàs vocant vmbilicum cùm igitur Al sit ordinatae DC quarta pars, punctum I focus erit Quin &IP, vel Im dupla erit IA, vel subdupla parametri AF; vnde &alia surgit proprietas, quemlibet videlicet radium à quóuis concauitatis paraboles interioris puncto ad focum l reflexum aequalem esse axi interiecto inter ordinatam ductam ab illo puncto in axem (qualis est Al, qui inter Pl ordinatam intercipitur) &axis parti inter A verticem &I focum simul sumptis: quae proprietas clariùs ex figuris sequentibus intelligetur Nona, radiis BC inter se parallelis in Parabolae concauum eaden tibus ad I punctum vniendis, atque igni excitando adhibetur; quòd omnes diametri 7I, 6L, &c. in parte sinistra Parabolae, vel in dextra e S *q, &c. cùm suis reflexis ad punctum! sint aequales. Quae meliùs intelligentur ex figura 5. prop. lib. vtilitatis harmoniae Gallicae, videlicet BADC parabola, quàm hîc repeto, vt de quibusdam circa lineam in infinitum comburentem admoneam. Punctum E focus erit ex ista nona proprietate, quapropter diameter seu radius incident OL cum sua reflexa LE, aequalis est radio FA cum sua reflexa AE &ita de reliquis; constat enim omnes radios parallelos ab vna ordinatarum in parabolam incidentes vnà cum suis reflexis ad focum, seu punctum ex comparatione, quales sunt OLE, &GDE inter se aequales esse: qui quidem reflexi radij ad E focum ignem excitant, nisi à conuexa minoris parabolae HEK superficie, cuius idem focus E, iterum versus PQ paralleli reflectantur.