# Cogitata physico-mathematica 94.1-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, 94.1 to 94.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/94.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/94.1

LEMMA. De sectionibus Conicis. Duodecim parabolae proprietates. Vbi de speculis parabolicis in infinitum vrentibus. Vm in tractatibus nostris saepiùs recurrat sermo de sectionibus Conicis, praesertim verò de Parabola, quae salientibus Ciquis, & proiectorum lineis accommodatur, nonnulla praemittenda sunt quae viam aperiant, & proprietates illarum sectionum lectorum animo ingenerent. Primùm igitur conus intelligatur, qui variis sectionibus plano factis lineam quidem parabolicam, seu parabolam ostendat, quando planum secat conum aequidistanter, seu parallelas vni laterum cuius Parabolae tantus est proprietatum numerus vt eas nemo referre possit, quas inter sit nobis, Prima, quòd ex duobus motibus generetur, quorum vnus horizontalis aequabilis, qualis intelligatur fie ri per lineam horizontalem FH, à puncto A hinc inde; in qua octo diuisiones aequales octo aequalia tempora significant, quibus 4α λὲ ρη9λ HXMOQ aequalia spatia ab A puncto ad H percurruntur. Alter motus intelligatur fieri à graui corpore quod ab A puncto quietis in D punctum perpendicularitericadat motu inae quali, qui praedictis octo temporibus graue ab A ad D ita transferat vt primo tempore ab A ad e, secundo ab e ad g, tertio à g ad i, quarto ab i ad I, quinto ab I ad n, sexto ab n ad p, septimo à p ad r, octauo denique ad r ab D perueniat. Hi siquidem motus coniuncti, quibus idem corpus iuxta lineam horizontalem AH, & perpendicularem AD mouetur, describunt semiparabolam AXTRPNLIB, vt fusiùs postea dicturi sumus. Secunda proprietas, cognata praecedentis, quòd illius axe (siue principali diametro.) AD iuxta numeros impares immediatos 1, 3. 5, &c. secto, lineae Xe, Tg, RI, & sequentes inter se parallelae, & axi DA perpendiculares, vsque ad BD & vlteriùs in infinitum, si producatur axis AD, sequantur naturalem numerorum seriem I, 2, 3. 4, &c. quam Geometrae vocant ordinatim applicatas siue ordinatas Tertia, quòd exteriores lineae BH, IK, &c. axi DA parallelae sint aequales interioribus, quas diametros secundarias, vel minus praecipuas appellare possis.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
