# Cogitata physico-mathematica 94.5-8

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, 94.5 to 94.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/94.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/94.5

Est enim BH axi aequalis, vt KI aequalis rA, rMaequalis p A, &c. quódque sint inter se vt partium aequalium AY, YV, &c. quadrata. Quarta, quòd ordinatarum quadrata sint inter se vt axis partes interceptae inter verticem & ordinatas, vel praedictae partes inter se vt ordinatarum quadrata: exempli gratia, quadratum BD 64 (cùm BD in 8 partes aequales, diuisa sit) est ad quadratum PI, quod est 16, vt DA ad IA; cum enim A e sit partis vnius, qualis e, g, trium, g, i, 64 partes aequales diuisam esse, quarum LA16 complectitur. Hinc fit vt datis quibuslibet axis partibus ordinatae illis respondentes, datísque ordinatis partes axis facilè reperiantur. Quinta proprietas exhibet tangentes Parabolae; sit enim, exempli causa, o punctum in Parabola, ad quod applicetur ordinata no, cuius axem interceptum nA si transferas in axem productum AE, linea recta ab o puncto ad E ducta tangens erit; aliâsque simili modo cuiuslibet puncti tangentes dicto citiùs inuenies. Sexta, lateri recto, siue parametro inueniendo destinata, quòd cuiuslibet ordinatae quadratum aequale sit rectangulo sub parte axis in ter verticem & ordinatam intercepta, & parametro, vt hîc contingit vbi quadratum ordinatae DC, hoc est DF, aequale est rectangulo sub axe DA & parametro AF. Septima, quòd latus rectum, seu recta diameter sit tertia, ordinata verò media proportionalis vt enim A D ad DC. ita DC ad AF; vel (vt latera rectanguli sint inaequalia) vt LA ad Pita. P ad AH, vel AF; est enim lA duarum partium, qualium. P quatuor, sed vt 2 ad 4, ita 4 ad 8 parametrum; quamuis interceptus axis fiat tertia proportionalis, cùm à parametro incipitur: quoties verò continget ordinatam intercepto axi aequalem esse, parameter eidem aequalis erit. Octaua, ad inueniendum focum paraboles, ordi nata interΛα S KAA cepto axi aequalis suffiEi, cit, cuius nempe quarta pars ab A vertice versus D sumpta focum ostendit, quem

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
