Latin
ZIDIUXXZE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 96
Unproofread scanNot analysed yet
Neque mireris, quod totius solis AB radij paralleli non sint efficaciores radiis ab vnico puncto B prodeuntibus, quippe praeter radium suum parallelum alios infinitos quodlibet solaris superficiei punctum emittit, nullaque pars solis vllis radiis parallelis exhauritur, cùm alios infinitos in alias partes effundendos retineat, &omne punctum lucidum radiet in orbem, ac veluti corpus, seu solidum lucidum efficiat quod tamen sit tantae tenuitatis, vt ad punctum si reduxeris, vrere nequeat. Ex quibus concludere licet cylindrum PD comburentem ad aliquod vsque spatium calorem aliquem posse conseruare, qui tamen semper minuatur, etiamsi nihil à medio radios pati supponas Decima proprietas ex parabola praecedente intellectu facilis, in qua radius exterior NL à puncto lucido, vel candela N ad focum E collimans reflectitur axi parabolae parallelus in LM; Ph isse eodémque modo radius candela M ad punctum L cadens reflectitur ab L in N, ac si ab E foco procederet; à quo etiam velut à puncto lucido radij interiores in Parabolae concauum, putà in L punctum interius emis si, in eandem lineam LOli neae exteriori LM continuam reflectuntur; &tam exteriores radij AP, DQ LM, quàm interiores AF, DG paralleli sunt, Lumen itaque PQ immissum in parabolulae connexulum HEK reflectitur in concauum maioris parabolae BAC, &radij paralleli angusti PD conuertuntur in parallelos latiores DG, LO, AF &c. Hincque perspiciliorum conficiendorum noua methodus absque diaphanis, si namque statuatur oculus in spatio PQ, qui respiciens in conuexum HK videat obiecta ex parte BC sita. Sed foramer AD non debet excedere pupillam oculi, vel KH superficiem, ne lumen aliquod peregrinum obiectorum luminibus officiat, &irrumpens distinctam visionem perturbet: illud igitur tubo intus nigro spe culum vtrumque concludente, &aliis quibusuis modis excluden dum; quibus peractis, si concaua maioris parabolae superficies sit 8 digitorum, minoris verò semidigiti, seu linearum 6, obiecta ducenties quinquagies sexies maiora, vel distinctiora, seu clariora videbuntur.