Latin
MONITVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
Denique decimumnonum Decubitus, &Exhorrentiae, quo partes terrae, &cuiusuis alterius corporis abhorrent à separatione sui à toto, &separatae statim absque morâ reuertuntur, &reuersae quiescunt. Quibus plures motus addi possunt, vt motus maris, qui fortè ab ipsius terrae expiratione, &inspiratione ducit originem: &motus omnes propemodum infiniti, &differentes, quibus omnium corporum idiosyncrasiae, characterismi, &temperamenta constituuntur, quibus alia duriora, liquidiora, magis aut minùs odora, sapida, &c. fiunt, quibus motibus potuit Deus illud supplere quod vulgò formam appellamus; quorum explicationem difficillimam ab Illustri Viro possis expectare. Nam sequente tractatu solos motus prosequor oculis, &tactui obnoxios, quos inter numerare possis ipsas solis iaculationes, quibus suae lucis radios, veluti sagittas, per totum aërem, &per alia quaecumque diaphana momento vibrat, quorum frequenti sensu, &percussione ad solis aeterni radios, &flammas in cordibus nostris excitandas prouocemur. Tunc enim optimus erit creaturarum vsus, &eminentissima motuum finitorum meditatio, cùm nos ad Eminentissimum primi motoris amorem promouerit, &ita nostras instituerit mentes, nullam vt lucis in nos vibratae radium detineamus, sed omnes penitus ad perennem reflectamus lucis originem, &quidquid fecerit ad propria, siue commoda, siue laudes, siue quidpiam aliud, fastidientes, re ijcientésque, toto conatu feramur ad vnicam Dei voluntatem colendam, amplectendam, adorandam. FINIS. MERSENN