# Cogitata physico-mathematica 96-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/96-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/96-3

Alia figura plures alias parabolas, & easdem istius figurae lineas comprehendens, in Hydraulicorum Praefatione videatur: quanquam hîc repeti potest, vt theoriae perpetua cernatur conformitas, & quotcumque iactus fieri possunt, sint eiusdem in horizontalis plano AD longitudinis, cùm aequè ad punctum C, ac punctum D accedent, vel aequè recedent à puncto 45, siue supra, versus C, vel infra, versus D, vt in iactu 56., & 331, vel in 78', & I1. videre est, hi siquidem iactus describunt parabolas eiusdem in plano AD longitudinis Ac, vel A f, vel Ag. Reliqua istius figurae explicatio videatur loco citato, donec sublimiora egregij Tauricelli liber docuerit. Porrò sequens propositio ferè comprehendet omnia quae hactenus dicta sunt, quaeque ad iactus omnifarios attinent. PROP. XXIX. Suppositis iaculationibus Parabolicis, vnicâ figurâ quidquid ad iactus tam verticales, quam alios pertinet, explicare. Aec propositio multas partes habet, quarum prima figuram ipsam Texplicat; Est igitur AF planum horizontale, cuius AD planum verticale duplum est; diuiditurque bifariam in C, & versus AC bifariam in B. ACEF quadratum, & ABIK quadratum. CM GF quadrans circuli, cuius centrum A.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
