Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 97-3
Unproofread scanNot analysed yet
CLERA semicirculus, cuius centrum C. CNI quadrans circuli super centro B. Anguli DAL, LAE, EAR, RAP inter se aequales, singuli graduum 221. NO perpendicularis diuisa bifariam in Q. &TO bifariam diuisa in S. IK perpendicularis ad planum AF, &bifariam diuisa in H. LP perpendicularis ad planum horizontale. AL bifariam diuisa in N. EF perpendicularis ad planum AF; quod bifariam diuisum in K. AQP para bola, quam tangit AL in A. AP bifariam diuisa in O. ASPparabola, quam tangit AR in A. BZF linca curua punctim descripta supponitur esse parabola, cuius vertex B. BOHSA linea curua, quae est Elliptica. Supponitur autem à iactu fieri parabola, quae tangitur à linea eleuationis; verbi gratiâ, si à iactu ex A, in eleuatione quam habet AL, fiat parabola, tangetur ab AL in A puncto, &ita de reliquis, excepto verticali iactu AD, qui parabolarum terminus exstitit, nisi eum parabolam absque latitudine dici posse credideris. Secunda pars propositionis sequentia colligit ex descriptione figurae, nempe EF duplam esse IK, &quadruplam IH.