# Cogitata physico-mathematica 98

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, ZIDIUXXZE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/98

Omitto plures alios vstio nis modos, quos lector ex dictis, aut dicendis intelliVIII gere poterit. Vndecima proprietas in eo sita est, quòd lineae omnes à quolibet puncto concauae paraboles reflexae ad focum sint aequales parti axis interceptae inter applicatam ad punctum reflexionis terminatam & verticem paraboles, vnà cum parte reflexa ex eodem vertice ad focum, vt constat ex linea EA in parabola CE, quae linea aequalis est IC & CA simul sumptis. Duodecima, quando circulus parabolam in 4 och punctis secat, siue duo puncta hinc inde, nempe in dextra & laeua parte reperiantur, siue tria sint ex vna parte, & vnicum ex alia, omnes ordinatae ex punctis sinistrae partis ductae simul sumptae sunt aequales ordinatis dextrae partis simul sumptis; adeo ut si vnicum ex altera parte reperiatur punctum, ac consequenter vnica ordinata, sit tamen aequalis tribus ordinatis in alia parte sumptis.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
