# Cogitata physico-mathematica 99

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, ZIDIUXXZE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/99

Alias omitto proprietates, quòd non possint clarè satis intelligi absque nouis figuris, qualis est parabolae & spiralis Archimedeae inuenta nouiter aequalitas, de qua corollario a, prop. 25. sequontis hydraulicae. Adde si vis conoideum parabolicum factum ex conuersione parabolae super suum axem esse ad suum cylindrum, vt 1 ad 2; factum verò ex conuersione super basim, ad eundem esse cylindrum vt 8 ad 15, & factum super tangentem parallelam & aequalem dictae basi vt 4 ad 5: quorum conoideorum centra grauitatis à nostro Geometra repetas: ed cùm solis lineis, vel planis egeamus, proprietas illa parabolae ab Archimede primum demonstrata, quòd videlicet triangulum maximum inscriptum parabolae sit eius subsesquiterri am, & quaelibet parabolae particula sit inscripti trianguli sesquitertia, inter praecipuas numeranda videtur, cùm illius quadraturam praebeat, quam deinde pluribus modis Geometrae recentiores demonstrarunt. Adde cylindrum rectum eiusdem basis & altitudinis cum recto conoide parabolico habere superficiem, quae, sine basibus, sit ad superficiem conoidis absque base, vt axis totus ad duas tertias rectae quae potest semissem axis, & totam diametrum. Explicatio, & comparatio figurarum Conicarum. ωκοì mUνI. Actenus varias Parabolae proprietates ostendimus, superest vt aliquid subiungamus de reliquis sectionibus, quas figura sequens ita refert, vt idem punctum B sit omnium focus, vel punctum ex conparatione, focus quidem ellipseos DA, quae focum alterum habet in C; & Parabolae FAG, nec non hyberbolę HI: centrum verò circuli AE, cùm hyperbolae centrum in puncto K statuatur. Non est autem quòd repetamus radios omnes parallelos incidentes in A.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
