# Cogitata physico-mathematica ii

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/ii

REVERENDISSIMO PATRI LAVRENTIO A SPEZZANO TOTIVS ORDINIS MINIMORVM DIGNISSIMO GENERALI. F. MARINVS MERSENNVS S. P.D. QVAM Ordinis nostri laetitiam, nouis tractatibus REVERENDISSIME PATER, omnibus testatissimam volui, quòd te beatissimus, & KAOOAIROTATOZ ille totius Ecclesiae Princeps Vrbanus VIII. dignissimum iudicarit, & elegerit praesidem Generalem, cuius prudentià singulari noster Ordo tam praeclarè regeretur, vt tuo veluti spiritu fotus & animatus omni virtutum genere, splendidissimisque scientiarum radijs Ecclesiam illustraret. Quot enim habemus peritissimos Theologos, qui Theologiam vniuersam magna cum laude, & eruditione exquisitissima, sint in lucem edituri statim atque vel ipso nutu tibi pergratum esse significaris?

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
