Latin
TRACTATVS ISTO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica ix
Unproofread scanNot analysed yet
DOMINO IOANNI MARCHIONI DESTAMPES-VALENCAY EQVITI TORQVATO, SACRO PVBLICI STATVS CAVSARVM PRIVATARVM &rei atque directionis Aerariae Consistorio Regis Comiti perpetuo. Vdicium, VIR. ILLVSTRISSIME, quod de meis obseruationibus Hydraulicopneumaticis tulisti, non indignis scilicet quae lucem aspicerent, Tractatum hunc è manibus meis abstulit; quem propterea nomini tuo nuncupatum velim, cuius celebritatem propagauit in omnes Galliae prouincias plenissimus Virtutum omnium chorus, quem in Atauorum longissima serie constitutum etiam cum Exterorum auxisti admiratione. Testes sunt Bataui, apud quos Regię Legationis munere tanta cum laude functus es, vt etiamnum tuae sapientię, &aliarum Virtutum memores te suspiciant ac venerentur. Ne verò testimonium aliunde petam omnes ferè nostrae Galliae ordines tuâ se praesentiâ cohonestatos, tuâque singulari prudentia fatentur se plurimum adiutos cùm in supremo Regni Senatu sententiam diceres, cum ageres libellorum supplicum Magistrum, cùm esses in Ampliore Regis Consilio Pręses, cùm numerosus Regis exercitus Rupellam expugnantis.