Latin
PRAEFATIO AD LECTOREM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica li
Unproofread scanNot analysed yet
GAELIUIS ROMANIS, HEBRAICIS, ET ALIIS MENSVRIS PONDERIBVS ET NVMMIS. NOTIORIBVS, atque facilioribus incipiendum, ex quibus difficiliora, &ignotiora dijudicentur; No cumque lineis nil sit intellectu facilius, aut magis obuium, &inter lineas nulla videatur cognitu facilior rectâ, quae à puncto ad punctum breuissima est, quaeque, vti reliquarum mensura, ipsarum figurarum metitur altitudines &latitudines, illam eligo ad mensuras omnium gentium repraesentandas: sit igitur. PRIMA PROPOSITIO. INEA recta BA, vel FC, dimidiam pedis Regij Spartem exhibet, quae duplicata pedi Regio Gallico aequalis est: aliae verò lineae è regione positae Romanum pedem referunt. VI iustam pedis Regij longitudinem inquirit, adeat Castelletum, vel domum cuius insigne L’Escritoire, Theca scriptoria, reperiet enim BA duodecies repetitam aequalem esse Hexapedae; quam vulgò Toise dicunt, Αcu quae diuiditur in 6 pedes Parisienses, seu regios: pedis autem pars dimidia CF, quae rursum in 6 partes diuiditur, qualis est CD, vel DE, quam pollicem, vel si mauis digitum appellamus, vt sint duodecim in pede digiti, olvel vnciae, de quibus postea.