# Cogitata physico-mathematica li

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/li
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/li

GAELIUIS ROMANIS, HEBRAICIS, ET ALIIS MENSVRIS PONDERIBVS ET NVMMIS. NOTIORIBVS, atque facilioribus incipiendum, ex quibus difficiliora, & ignotiora dijudicentur; No cumque lineis nil sit intellectu facilius, aut magis obuium, & inter lineas nulla videatur cognitu facilior rectâ, quae à puncto ad punctum breuissima est, quaeque, vti reliquarum mensura, ipsarum figurarum metitur altitudines & latitudines, illam eligo ad mensuras omnium gentium repraesentandas: sit igitur. PRIMA PROPOSITIO. INEA recta BA, vel FC, dimidiam pedis Regij Spartem exhibet, quae duplicata pedi Regio Gallico aequalis est: aliae verò lineae è regione positae Romanum pedem referunt. VI iustam pedis Regij longitudinem inquirit, adeat Castelletum, vel domum cuius insigne L’Escritoire, Theca scriptoria, reperiet enim BA duodecies repetitam aequalem esse Hexapedae; quam vulgò Toise dicunt, Αcu quae diuiditur in 6 pedes Parisienses, seu regios: pedis autem pars dimidia CF, quae rursum in 6 partes diuiditur, qualis est CD, vel DE, quam pollicem, vel si mauis digitum appellamus, vt sint duodecim in pede digiti, olvel vnciae, de quibus postea.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
