# Cogitata physico-mathematica lii

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/lii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/lii

Digitus autem DE in 12 particulas subdiuiditur, quas vocare solent lineas; sed cùm sculptor non fecerit istas diuisiones aequales, à quouis facilè suppleri possunt, cùm enim DE sit duodecima pars pedis regij, diuidatur DE in 12 partes aequales, vt exactae & accuratae lineae habeantur; quâ ratione pes diuidetur in 144 lineas. Cùm autem expertus sim duodecim arenae grana minutissima, qualia sunt Stapulensia, se se tangentia, & in rectum disposita vni lineae aequalia, sequitur 1728 huiuscemodi sabulones, seu arenae grana pedi aequalia esse. Dixi minutißima, si nudum oculum applices, quippe si microcospio illa peruideas, lapidum instar varias figuras habentium apparent. Quod tamen non contingit dum eadem respicis arenae grana varijs mallei contusa, diuisáque motibus, quibus speculorum, vitrorúmque Politores vtuntur, ea siquidem adeo minuta sunt, nullum vt inter ea discrimen appareat, & instar corporis continui videautur: quòd nempe granum quoduis in plura minorum granulorum millia diuisa sint, quae quorumlibet perspiciliorum capacitatem longè superent: idemque de retinae fibris, seu filulis, ne quidem auxilio microcospij apparentibus, dici potest, licet enim inter se fila, seu fibrae singulae distinguantur, id oculus, quantumuis adiutus, discernere nequit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
