Latin
LFRANCISCVS LANOVIVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica vi
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò, me consultò plurima tractatu de nauibus sub aqua natantibus omisisse, verbi gratia, pagina 252. naues huc illuc moueri posse ventis maximorum ope follium excitatis, quales sunt in moneta Regia, &in majoribus organis, vt jam fieri solet à nautis, qui pedibus folles comprimentibus ventum procreant, quo vela inflant, &impellunt. Tertiò, vbi pręmissa mechanicis Epistola dictum est tormentum militare Aeneum V. vel potius 5 1/2 pedes longum sesquilibra pyrij pulueris onustum suam pilam ferream VI. librarum verticaliter ita misisse, vt illius ascensus &exscensus XXXII. secunda temporis insumpserit, vnde ascensum 512. hexapodum inferebamus: quem duplò ferè majorem ausim asserere, si duplò fuerit, velocior ascensus exscensu, quod ad rupem altissimam explorare possis; iam addendum me nuper ab Illustrissimo viro Hugenio eiusdem tormenti praedictâ pulueris mensura pilam aequalem excutientis medium illum, quem ad 45. gradus appellant, accepisse, quem 3225. passus communes definiêre; pila verò terram sesquipede subingressa est. lactus vero horizontalis vsque ad primum horizontis contactum fuit 398. passuum, atque adeo medii ferè subseptuplus: post quem contactum primò saltauit pila 215. passus: secundo 275. tertiò, 279: quartò 150. quintò 81.