# Cogitata physico-mathematica vii

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, LFRANCISCVS LANOVIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/vii

sexto 73. septimò 78. octauò denique 124. adeout iactus horizontalis cum illis octo saltibus passuum 170. hoc est ferè medij subduplus fuerit. Quibus Lectores studiosi manum yltimam variis experimentis afferre poterunt. Quartò, me iam factum esse certiorem de numero 576. granorum, quibus vncia Romana constat, monente viro Nobilissimo Domino du Verdus, quandoquidem illa vncia, vt nostra, diuiditur in 24. denarios, & denarius in grana 24. vt iam certum sit quod sub dubio, puncto IX. Praefationis generalis proponebam, sintque propterea 16. tantummodo laminae aeneae in vncia, de quibus corollario primo, prop. 3. de numeris, & ad calcem paginae 38. Quae tamen omnia Romae sum accuratiùs, Deo volente, discussurus. Vide III. punctum erratorum emendatorum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
