Latin
TRACTATVS ISTO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xii
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm denique ius nomine Regio diceres in florentissimis Galliae prouinciis, &tam Cleri, quàm totius Britanniae Comitijs Iudex à Rege delegatus sederes. Non commemoro Te Iuridicum exercitus Italici constitutum, nec alia plura; in quibus tanta semper aequitate praeluxisti, nullus vt sit qui Tenon existimet dignissimum, quem Rex publicę Rei Summae fidissimum adhibeat. Nec vllus dubito quin nobilissimi fratres siue in Ecclesia &pro Ecclesia, siue pro patria militantes Te cum illis de virtutis palma contendere patiantur, cùm in ordine Iustitiae constitutus Regni triplicem ordinem sufflamines tua singulari prudentia, omnique genere virtutum singulis praeluceas. Taceo magnos Viros quos Reipublicae dedit Vestra domus nobilissima; vnicum illud maximum Ecclesiae de cus, Rhemensem Antistitem addidero, qui sacra Regia coelesti oleo, quod in Vrbe sua custodit, peracturus, ἑκψχβιβλιοθήκη vnicus exhibet, licet mortuam habeat, quae vix vlli cedat alteri, locupletissimam.