Latin
TIBI ADDICTISSIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xix
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem diuersi caracteres foliis applicandi deessent, maiores Romanos in Synopsi repetimus; quapropter facile poterunt illius folia praedictis libris praemitti, vel etiam seorsim colligari, vt duo volumina separata facilius gestentur. XII. Cum Index, seu Tabula initio, vel ad calcem adhibita referatur ad omnes libros, necesse fuit post numerum quemlibet addere caracterem aliquem, significantem quo libro contineantur ea, quae leguntur in Tabula: quapropter P, librum primum de Ponder. H, lib. secundum de Hydraulicis: M, librum tertium de Mechanicis: B, librum quartum de Ballisticis: N, libros de Nauigatione: h, libros Harmoniae. S denique Synopsim Mathematicam designabit, vt initio Tabulae rursus indicabitur. Cúmque singulis Tractatibus Praefat. multa notatu digna continentes praemittantur, &in quaedam puncta distinguantur, vnaquaeque caractere sui tractatus notabitur: excepta prima Generali, quae litterà G significabitur: aliae verò, exempli gratia, Praefatio Hydraulicae, caractere H, &ita de reliquis, insignietur. Quae verò Synopsi continentur cùm eiusdem alphabeti seriem obseruent, omnia vnica littera S, notabuntur. XIII. Notandum ad prop. 47. Hydraul. absque periculo, cubicum aquae pedem 72 librarum statui posse, cùm pondus aquae Ctesibicis instrumentis eleuandae proponitur, vt cùm 1728 cubici pollices pedem cubicum efficiant, pollex, siue digitus aquae cubicus sit3 hoc est; ,librae; cáque ratione Parisiensis hemina librae vnius, digitos 24 cubicos, Pinta verò 28 complectatur. Quibus positis, cylindrus aqueus, cuius diameter, &altitudo digitalis erit pondo! vnciae: cuius altitudo cylindri si fuerit octo hexapodum, erit pondo 301 vnciae, siue librarum 185. Minimè tamen eos velim arguere qui pedem aquae faciunt duntaxat 70, aut 71, librarum. XIV. Ex pondere cuiuslibet corporis cubo pedali aequalis, 72 libras auferendas, cùm in aqua dulci pondus illius examinatur, quòd sit in aqua, quàm in aëre leuius, toto pondere aquae pedalis cubicae. Est autem aqua Oceani grauior aqua dulci, ad quam est vt 47 ad 46 proximè, quare pes aquae marinae cubicus est librarum 731. Si verò fuerit vt 46 ad 45, &pes dulcis cubicus sit tantummodo 76 librarum, runc pes aquae salsae librarum erit 711 proxime.