# Cogitata physico-mathematica xli

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, RAEFANIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xli
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xli

SEPTIMVM in eadem figur a cernitur nempe da tis salientium axibus, seu altitudinibus supra mediam, vel semirectum angulum, dari etiam salientium inferiorum altitudines, vt constat ex punctis r, q, p. quę respondent punctis I,m, n; tantum enim punctum r à linea AD, quantum l punctum à linea BH, & tantumdem puncta m & n à linea BH quantum q & p à linea DA distant, & ita de caeteris Vbi plura notanda, praesertim verò rectam lineam so lineae BA, diuisae bifariam in s, perpendicularem, & lineae BH parallelam, & aequalem, maximae, seu mediae salienti verticemo tribuere, vt altitudo siue axis oe sit BA subdupla, hoc est amplitudinis suae AD subqua drupla Deinde verticalem salientem BA dimidium esse parametri salientis mediae AoD; & quartam partem parametri parabolae BD, cuius superficies concaua tangit parabolas Alc, Amf, Ang, & AoD, in punctis h, i, D, à quibus si lineae praedictarum parabolarum axibus perpendiculares agantur, ostendent illarum focos in axis puncto, ad quod appellent, vt constat ex linea De ex puncto contactus parabolae mediae, & contactus parabolae BD in punctum e axis oe perpendiculariter acta.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
