# Cogitata physico-mathematica xliv

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, RAEFANIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xliv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xliv

Idem ferè de mediis & horizontalibus dicendum, de quarum amplitudine sextam partem ab aëre tolli probatur experientia, cùm salientis verticalis sexta parte tubo minoris saliens horizontalis solummodo dupla sit; cùm duplam sesquisextam esse oportuerit, si nihil ei ab aëre suffuratum esset. Aër verò idem facit aduersus salientem, quod follis praestaret tanta velocitate sufflans aduersus aquam, quanta mouetur liquor, aut pila vt quis vim illius aëris sufflantis (& moti eadem velocitate, qua moueri solent globuli plumbei sclopetis immissi) sufflantis, inquam, in globulum in aëre pendulum & immotum, hoc est qui nouerit spatium ad quod globulus à vento ita sufflante transferretur, sciet etiam quantum officiat globulo explosc aëris perpetua resistentia. NONVM ad vacuum attinet, quod sua praefatione Hero se demonstrasse credidit, quâ nihil à veteribus in eo genere pulchrius allatum esse cùm multi existiment, eáque de re vix in Hydraulicis agam, placet hîc illius rationes breuiter exponere. Primùm igitur ostendit ea quae vulgò censentur vacua, qualia sunt vasa nullo visibili liquore plena, esse tamen aëre plena, vt ex vitris & ollis in aquam inuersis, & demersis constat, quae retrahuntur sicca, cùm tamen illorum interiora latera madida forent, nisi aër inclusus impediret, cuius praesentiam testatur exitus per foramen fundo vasis inditum, per quod foras erumpens non soli tactui sensum infert, sed etiam demulcet aures harmoniae suauitate, testibus fistulis, & infundibulis in aquam immersis, quae grauiùs vel acutiùs canunt prout tardiùs vel concitatiùs demerguntur. Ad quod referas quamlibet aliam aëris in spiritum conuer sionem in serpentibus, merulis, & buccinatoribus, quos prop. 74. & alijs inducit. Adde tubos hortorum Romanorum, ex quibus statim atque recluduntur epistomia, fragor ingens catapultarum ignaria rum instar editur: organa pneumatica, & ipsum pulmonem, aëris prę lentiam satis superque probantia. Vnde concludit vacuum coacer uarum nullibi existere, sed tantùm hinc inde per omnia corpora disseminatum, nequidem excepto adamante, quod perinde ac Plinius, adeo durum arbitratus est, vt in malleos & incudem ingrediatur; quod experientiae repugnat, nam ictu mallei varias in partes dissilit, & ita potest igniri vt pereat, licet ignitas atomos vacuolis adamantinis maiores putet, quae cùm solam superficiem exteriorem attingant, illius substantiam non possint ingredi.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
