Latin
RAEFANIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xlviii
Unproofread scanNot analysed yet
vnius pedis, semper plenus, qui per lumen in B factum det libram aquae spatio minuti, tubus Ba debet fieri quadruplò altior vsque in A, vt aequali tempore duas aquae libras tribuat: Quod intelligetur si priùs supponatur eam esse motus naturam, vt cùm semel corpus aliquod moueri coepit, semper eadem velocitate moueri possit per eandem rectam, donec aliqua causa corporis motum impediat. Deinde grauitatem corporum descen dentium velocitatem eadem ferè Aff ratione augere quo tempora crescunt, adeout si aquae gutta spatio 2 minutorum descendat, duplò ferè velociùs in minuti secundi, quàm in primi fine descensura sit. Vnde sequitur spatio 2 minutorum, ex 4 pedum altitudine descensuram, si spatio minuti vnius ex altitudine pedis ceciderit. Quod quidem facilè concipitur in linea N9, in qua si aqua ab N ad 1 vno tempore descendit, duobus temporibus ab N ad 4. tribus ab N ad 9, quatuor ab N ad 1, &c. descendet. Nec obstat quod aquae prima gutta incumbens lumini B non descenderit reuera ex A, cùm enim gutta in A postquam descendit vsque ad lumen B, saliat eadem velocitate ex B quâ gutta prior quae non descenderat ex A, sequitur quamcumque aliam guttam eadem velocitate ex B salire, quamdiu tubus BA plenus est. Quae omnia in sequentibus adeo fusè tractata sunt, vt quidpiam addere superfluum esse videatur; nam ex illa dupla velocitate salientis sequitur salientem BF ex tubo AB pleno exeuntem esse in horizonte GF duplam salientis BD ex tubo Ba pleno, quae est GD in horizonte, &omnium aliarum salientium eadem super horizontem G F vel BF eleuationem habentium in horizonte sumptas longitudines esse inter se in subduplicata ratione tuborum, si nihil officiat aër, vt propos. 24. videre est Cùm autem praedicta supponant grauium descensum accelerari iuxta diuisiones lineae N25 ad laeuam factas, quemadmodum ascen