# Cogitata physico-mathematica xx

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, TIBI ADDICTISSIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xx

Ex quibus possit quispiam iudicare de Alealmi in inuestigandis ponderibus ἀβλεψία quippe aquae pede 72 librarum supposito, faciebat pedem aquae marinae librarum 865,. Vini 795. Cerae 684. Olei 66. Mellis 104°. Lateris 127. Terrae 95°. Salis 110.,. Marmoris 252, Stanni 5323, Ferri 576. Aeris 648. Argenti 744. Plumbi 828. Mercurij 9773. Auri 1368. Arenae 120. Lapidis communis 184. Tritici 55. XV. Ex Hydraulicis Phaenomenis concludi potest qua ratione Vrinatores centum brachia, plus minus, in mare descendere debeant, vt naues, tormenta bellica, & quaecumque naufragium passa sunt, expiscentur: quae cum breuius corollario 2. prop. 49. explicata fuerint, fusius tractatu de Nauigatione narrabuntur. XVI. Hydraulicorum 103 pag. & deinceps, vbi de proprietatibus Ellipseos actum est; adde quemilibet circulum ad Ellipsim se habere, vt quadratum diametri circuli ad rectangulum, iuxta 5 & 6 conoid. & sphaer. Archimedis: & ideo quemlibet circulum, cuius diameter aequalis maiori diametro Ellipsis, se habere ad Ellipsim, vt maioris diame tri Ellipseos quadratum ad rectangulum sub ambabus. Sed vt quadratum maioris ad rectangulum sub ambabus, ita minor ad maiorem; & vt quadratum minoris ad rectangulum sub ambabus, ita minor ad maiorem. Igitur vt maior ad minorem, ita circulus è maioris diametro ad Ellipsim. Et vt minor ad maiorem, ita circulus è minore diametro ad Ellipsim: quare datâ circuli arcâ, dabitur Ellipseos area, & contra. Quod ad sphaeroideos mensuram attinet, quilibet Conus triens est cylindri basim eandem, & eandem altitudinem habentis: atqui cylindrus fit è plano basis circularis in altitudinem. Datâ igitur minore sphaeroidis diametro datur area circuli diametro descripti, quâ indiamidiam maioris diametri altitudinem ducta, generatur cylindrus, cuius triens est conus eandem dimidiae sphaeroidis altitudinem habens, & eandem basim. sphaeroides, illius igitur coni At huiusmodi coni duplum est dimidium quadruplo aequatur integra sphęroidis moles, per 29. conoid. Archim. quae, vt facilius intelligantur, schema pag. 103 Hydraulic. repetatur, in quo Ellipseos propositae sint AB, CD diametri. Centro D, interuallo AE, circumferentia secabit AB in F, & G focis; itavt circulus diametro CD, ad Ellipsim propositam sit vt CD ad AB. Et circulus diametro AB ad eandem, vt AB ad CD. Conus vero, cuius basis circulus diametro CD, & altitudo AE, est totius sphaeroidis ABCD quadrans. Alia plura videantur in libris Archimedis, & illius supplemento, quae Synopsis exhibet. XVII. Circa salientes tam verticales quàm medias obseruandum, oculo inter illas & solem posito varias irides repraesentari: quod etiam fit ab aqua ex ore proiecta, & saliente; vt à bullis è sapone factis; à lagenis, & vitris aqua plenis, à chrystallino prismate, ab oculis madi dis & humidis candelae, vel solis lumen spectantibus. XVIII. Notandum etiam ad prop. 53. Hydraul.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
