Latin
TIBI ADDICTISSIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxi
Unproofread scanNot analysed yet
fossionem puteorum magnis saepenumero periculis obnoxiam, non solùm ob tetros odores ex quibusdam terrae partibus exhalantes, sed etiam ab aërem, licet non infectum, ex omni parte aduersus respirationem opposita, qui lucem &ignem extinguit, hominésque descendentes enecat, nisi statim illos ad signum funis tractione datum eos retraxeris, &seminecium cauernulae de nouo factae, gleba viridi detracta, vultum, &caput admoueas; hac enim ratione redeunt ex spasmo apud Anglos, qui puteum alium ad viginti pedes fodiunt, vt foramini terrae ambos puteos interpositae coniungenti adhibitus ignis praedictum aërem suffocatorium attrahat; &quispiam deinceps in illum puteum absque periculo descendat ad carbones focarios eruendos, ex quibus ingentes reditus prodeunt; quod etiam Leodij, pluribúsque in locis fieri solet. Ignis autem ille ad oram foraminis vtrumque puteum coniungentis excitatus aërem sibi propinquum rarefaciens aërem suffocatorium ex primo puteo attrahit, eodem ferè modo, quo ignis in nostris focis, &cubiculis excitatus, aërem externum per fenestrarum &portarum fissuras, &alia foraminula, ad cubiculi reparandum aërem, qui cum flamma per caminum egreditur, testibus variis sibilis, &ventis, attrahit. Vnde possint Vrinatores respirandi modum sub aquis excogitare, de quo libro de Nauigatione. Porrò, vbi 2 9 &220 de puteis Amsterdomensibus dictum est, adde operarios, &fossioni praefectos canales ligneos facto foramini vsque ad fundum, in quo aqua potabilis occurrit, deprimere, qui tanto compaginentur artificio, vt aqua maris exterior in illud ingredi nequeat. Itaque iuncti canales vnicum veluti canalem efficiunt, ex quo postea, quotiescunque libuerit, aquam pistillo, siue embolo, vt prop. Hydraul. 38. dictum est, aquam educas. XIX. Ad ea quae de Numeris ad calcem prop. 20. de Ballist. &puncto 14 Praefationis ad Hydraul dicta sunt, adde inuentam artem, quà numeri, quotquot volueris, reperiantur qui cum suis partibus aliquotis in vnicam summam redactis, non solum duplam rationem habeant, 459818240, qui ductus in 3', numerum efficit 1379454720, cuius par tes aliquotae triplae sunt; quales etiam sequentes 30240, 32760, 23569. 910, &alij infiniti, de quibus videatur Harmonia nostra, in qua 141 82439040, &alij suarum partium aliquotarum subquadrupli) sed etiam sint in ratione data cum suis partibus aliquotis.