Latin
TIBI ADDICTISSIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Licet ea quae sequentibus libris proponuntur, aridiora, difficilioraque videantur, quàm vt ad mores possint à quouis traduci, si tamen perlegantur attentè, confido nihil esse quod maiorem nouarum cogitationum suppellectilem, plurésque, &vrgentiores pietatis stimulos eruditis, &accuratis concionatoribus suggerat, siue in ponderibus, &corporum grauitatibus examinandis considerent difficultatem, huma nis actionibus iudicandis analogam; siue Pneumatica, &Hydraulica, quibus hauriant quod auditores ad vitam aeternam salientes, &ad omne bonum opus strenuos efficiat; siue Ballistica, quibus ostendant homines esse Sagittarum instar, quas Deus ad hunc, aut illum scopum, omnes verò ad suam gloriam diuersimodè dirigat: siue Mechanica, &totam Synopsim, obuiam erunt quae mille modis possint concionibus ac commodare. XXIII. Praeter hanc generalem Praefationem aliae cuique libro praefixae leguntor, quippequae noui semper aliquid complectuntur, quod ea suppleat, aut emendet quae sequentibus libris dicta fuerint: itaque legantur sequens ad librum de Ponderibus Pręfatio; &aliae quae Hydraulicae, Mechanicis, Synopsi, Conicis, Opticisque, &aliis tractatibus praeponuntur. XXIV. Cúmque plurima quaesita per Epistolas penes me habeam, quae plurimum vtilitatis, aut voluptatis honestae studiosis afferre possint, dum illa parauero, monitum etiam vnumquemque velim, vt quae in scriniis luce digna, &ad scientias, vel artes promouendas vtilia seruauerit, litterarum Reipublicae non inuident: neque enim illorum opinioni subscripsero, qui Tractatus varios disciplinae reconditioris ita sibi retinent, vt neminem conscium esse patiantur, quippe non audiunt virum illum sanctissimum 1. de Doctr. Christ. cap. 1. Omnis enim res quae dando non deficit, dum habetur, &non datur, nondum habetur quomodo habenda est. XXV. Ad Balsisticam oblitum tonitrui motum globorum motibus comparare potes, quanquam cognitu difficile est num sit tormenti globo velocius: de fulguris, aut lucis celeritate hîc non loquor, cùm non sit corpus, sed quaedam motus instantanea transmissio, qualis est ea quam quis baculi extremo imprimit, eodem enim momento aliud baculi mouetur extremum, etiamsi plures leucarum myriadas distet ab altero. Si verò stellae moueantur, &terra stet, illarum motus suâ velo citate globorum velocitatem tot parasangis superat, nullus vt sit qui tantam rapiditatem non admiretur.