# Cogitata physico-mathematica xxiv

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, TIBI ADDICTISSIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxiv

Enimvero secundi vnius spatio stellae aequinoctiali vicinae 1166 leucas conficiunt, vt Praefatione Cosmographiae dictum est: quo tempore globus à tormento missus centum sexpedas tantummodo percurrit; atque adeo stellae sunt 1150 vicibus globo velociores. Omitto comparationem velocitatis motus illius quo gradum vnicum faciunt spatio 80 annorum, quam ex praedicta Praefatione repetere possis, vt terrae motum annuum, vel diurnum consideremus, quorum hic spatio horario 300 leucas, minuto vero secundo, ferè leucam perficit; quapropter motus illius vigintiquinquies est velocior motu globi tormen tarij: cumque motus terrae annuus sit triplò velocior diurno eiusdem motu, erit globi motu velocior quinquies & septuagies: qua velocitate si quis apud nos moueretur, ita spatium ingens replere videri posset, ac si corpus foret continuum, vel immotum, quòd nempe tanta pernicitas vix ab vllo percipi valeret. Quanquam istae velocitates ob ingenten distantiam tardissimae videantur, vt ex obseruatione stellarum, & alio rum siderum constat, quae, si credatur oculis continuo spectantibus, im mota videbuntur, adeovt summa velocitas respectu nostri sit idem ac quies, aut summa tarditas; quemadmodum à Psalmista dicitur esse Dei lumen sicut tenebras eius: non quod in eo vllae sint tenebrae, sed quod nimio lumine mentis humanae acies perstringatur, obtundaturque, eo ferè modo quo nostrorum oculorum acies motu globi tormentarij transeuntis, motúque fulguris perstringitur, & propemodum extinguitur. XXVII. Cùm breui tempore grauia percurrant spatia ingentia, licet per omnes tarditatis gradus transire supponantur, pauca subiicio. Et quidem multa fiunt quae cùm sint admiranda, vulgò tamen contemmuntur ab iis qui minus attendunt; qualis est herbarum & arborum, imo & hominum accretio, quae licet motu continuo fiat, minimè tamen percipitur ob nimiam tarditatem, quam si compensaris ea acceleratione qua grauia descendunt, tandem aliquando motus apparebit. Summa verò difficultas in eo consistere videtur quòd graue multò velociùs in aëre quàm in aqua descendens, aequè tamen in aëre per omnes gradus tarditatis, ac in aqua, transeat. Cui difficultati vtcumque satisfaciunt duo circuli, quorum minor puncta, partésque totidem quot maior habere censetur. Sunt & alia quae non minus difficilia videantur, verbi gratiâ, quòd infinitae partes vni finitae sint aequales; si enim omnes medietates datae lineae, vel dati numeri, quae sunt infinitae numero, sumantur, illi nu mero aequales erunt: Sit enim 1, illius!, & dimidij dimidium, & ita in infinitum!2, 1., &c. vnitatem reficient.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
