# Cogitata physico-mathematica xxvi

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, TIBI ADDICTISSIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxvi

III. Diuisio rationis. Magnitudo autem magnitudini comparari potest secundùm differentiam, id est excessum, vel defectum vnius ab altera: & hinc oritur ratio Arithmetica, de qua heic nil amplius dicemus: vel secundum quotum, qui oritur diuiso antecedente rationis termino per consequentem, & est ratio Geometrica, quam deinceps rationis vocabulo, sine additione exaudiri petimus. IV. Quantitas rationis. Hic quotus ostendens quoties in antecedente contineatur consequens, ab Euclide rationis quantitas, à quibusdam species, ab aliis denominaetio seu denominator rationis dicitur. In multiplicibus quidem quo tus ille erit numerus; in reliquis verò habitudinibus erit pars, aut partes: nisi fortè habitudines sint irrationales, quae tamen suo exprimentur modo, quantitate scilicet sibi homogenea. Compositio rationum. Ratio autem ex rationibus componi dicitur, cùm rationum quantitates inter se multiplicatae illius effecerint quantitatem. Exempli causa, ratio sextupla componitur ex rationibus dupla, & tripla, quòd binarius, quantitas rationis duplae, in ternarium, quantitatem rationis triplae, ductus producat senarium, qui quibusdam est quantitas rationis sextuplae. VI. Si fuerint tres magnitudines in serie continua, ratio primae ad tertiam componitur ex ratione primae ad secundam, & secundae ad ter tiam. Vt sint tres magnitudines A, B, C, ratio magnitudinis A ad magnitudinem C, componitur ex ratione A ad B, & ex ratione Bad C. Quod demonstrat Eutocius ex 4. definit. 6. Euclidis, qui consuli potest ad 11. prop. 1. Conicorum Apollonij, & in Comment. ad 4. prop. 2. Archimedis de Sphaera & Cylindro. VII. Si fuerint duae rationes, & antecedens vnius in antecedentem alterius ducatur, & consequens in consequentem, ratio prioris producti ad posteriorem, erit vtriusque adgregatum. Sumantur rationes A ad B, & C ad D, sitque E productus ex A in C, productus verò ex B in D esto G. Dico rationem E ad G componi ex rationibus A ad B, & C ad D. Ducatur quoque B in C, & esto productus F.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
