Latin
TRACTATVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxxiii
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO AD LIBRVM MENSVRIS. PONDERIBVS, ET NVMMIS. VAEDAM aduertas velim priusquam sequentem Tractatum perlegas, vt sicubi fuerit aberratum, iuxta hoc monitum emendetur. Primùm igitur ad secundam paginam, quae pedis Regij dimidium exhibet, eiusdem proximè magnitudinis apparet in impressa charta, cuius est in aenea regula vnde sumpta est, si charta manibus trahatur in superficiem rectam, vel si quid abest, non superat; lineae: quanquam contingere potest folia quaedam papyracea magis vel minus extendi vel restringi; cui rei medicinam ipse facies, cùm nil aliud voluerim, quàm pedis dimidium, seu partem Hexapedae Castelleti, vel Thecae scriptoriae, vulgò Pescritoire, duodecimam repraesentare: quanquam duas illas hexapedas lineae parte sexta differre constet. II. Iugeri &rerum aliarum mensuras, de quibus à quarta pagina dictum est, haberi libro 10 Codicis Henrici; vbi cum titulo tertio, vlnae Parisiensi tribuantur tres pedes, septem pollices, &octo lineae, eamque propterea duabus lineis breuiorem fecerim, tribus pedibus &septem digitis adde? pro! ,id est scribe octo lineas, non sex. III. Quod de libra ponderali, eiusque dictum est diuisionibus, propos. 2. Codicis Ludouici XIII. lib. 22. titulo 10. haberi, cum aliis diuisionibus; qualis est ea quae tribuit vnciae 20 stelinos, stelino 4. felinos, vel duos obolos, qua Gemmarij, &Monetarij inspectores vtuntur. Ad pag. 11. cùm omnia grana, vel semina quae reperiri solent in atriis venalibus Lutetiae, ad stateram expendissem, vixque granum vllum inter eiusdem speciei grana grano alteri exactè respondisset, in incertis ludere nolui. Hîc tamen addo me saepius obseruasse cubicum aeris pollicem in aëre pendere sex vncias, scrupulos 21 &grana sex, in aqua verò vncias 51, &grana 6', adeovt aquae pollex sit dimidiae vnciae, &scrupuli 13, minus dimidio grano: sed in alio vase apparuit aqueus pollex cubicus praecedente grauior granis 133.