# Cogitata physico-mathematica xxxvii

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, RAEFANIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxxvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/xxxvii

RAEFANIO AD LECTOREM. VM in difficillimis aberrare sit obuium, quisquis ea quae spectant aquas propibs inspexerit, facilè, puto, condonabit si quibusdam difficustatibus minus satisfecerim, ipseque hiulca, si potis est, reparabit. Quanquam hîc multa supplentur. PRIMVM quidem vbi Parabola prop. 18. exhibetur, ac si mediam salientem referret, id factum esse quòd defuerit alia figura incisa, qualem postea AFH scindi curaui, quae referat mediam salientem, ad eleuationem anguli semirecti, vt AH dupla sit verticalis AB, quapropter haec figura singulis intelligendis inseruiet, quae pendent ab eleuatione 45 graduum super horizontem: quorum id videtur ingentis vtilitatis quòd ex sola mediae salientis magnitudine seu longitudine, qualis est AH, verticalis AB innotescat, quae se missi AH, hoc est AG aequalis est: quod verum puta, cùm aëris resistentia non numeratur, quam semper exclusam velim in omnibus quae hac praefatione dicturus sum, nisi cùm aliud monuero. Vbi etiam obseruandum venit salientis cuiuslibet, inclinatae longitudinem penes horizontem, siue in horizonte AH semper esse sumendam, non autem in curua AFC, cuius ratio ad lineam rectam necdum innotuit. SECVNDVM ad cuiusuis salientis pertinet altitudinem: saliens igitur verticalis ex A versus B tanti sit impetus vt absque grauitatis reactione minuti secundi spatio ad punctum B perueniat, grauitas restituta tollet sparij dimidium, vt prop. 10. tract. sequentis ostenditur, satisque intelligitur ex hac figura, si BC diuidatur in 16 partes aequales initio à B ducto; similiterque CA in 16 partes aequales, sitque quadrantis BE radius AB vel AD mensura temporis in 4 partes aequales AF, FG, GH & HD diuisi. Supponamus ergo aquam ab A ad C peruenire tempore AD; perdidit ex velocitate quam habuit in A quantum sufficiebat ad ascendendum à Cad B, propterea perdet 1 ex 16 illis partibus in quarta parte temporis AD, hoc est in AF; in tempore A G perdet 4; in tempore HA9, & in tempore AD 16.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
