# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 10

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, IN SYNOPSIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/10

IN SYNOPSIM. peritrochio, tollenone, pancratio, &c. Quae omnia iuuabunt, iuuabunturque ex nostrorum Phaenomenon Mechanicorum comparatione, vt iam praefationis puncto 2 in illa phaenomena monui. X. Iam superest Optica quae 7 libris huic Synopsi colophonem imponit: quorum primus agit de luce, vmbra, coloribus, oculi fabrica, visione, communibus obiectis & aspectus fallaciis. Secundus de Catoptrica, vel speculis tam planis, quàm sphaericis, cylindricis, & conicis. Tertius de Dioptricis, & tubis Batauicis. Quartus de parallaxibus, seu diuersitatibus aspectus. Quintus de arte Perspectiuae. Sextus & septimus refractionis naturam variis demonstrationibus explicant, quorum septimus ex hypothesibus Physicis praeclara concludit. Iuuabit autem legisse Sanctorij obseruationem, qui pag. 322 in artem medicinalem Galeni, ait nigrum colorem fieri dum lumen in superficiebus innumeris refrangitur, seu ex sphaeris diaphanis plenis illuminatis, quòd hae tenebras & vmbras generent ex quibus nigredo; quod ex lagena vitrea aqua plena lumen in cuspidem proijciatur, vmbra verò in partes reliquas. Album ait se producere ex 40 plus minus sphaerulis vitreis vacuis & perforatis, quae sint nucleis cerasorum magnitudine aequales, in cyathum aquâ plenum missis, quae simul vnitae & vacuae colorem album efficiunt: quae cùm aquâ replentur, sit nigrum: ab aliis corporibus non sphaericis viridem, puniceum & purpureum deducit. Alios medios colores facit, pallidum inter album & flauum, quem dicere possis giluum, & κρρον, qualis est albi vini antiquati: flauum ξαιδον, qualis est in flaua bile: rufum, seu rutilum; qualis in arido croci flore: fuluum, qualis est in orichalco, dorsoque vulpis, quem paulo obscuriorem rauum, appellant: rubrum, phaeniceum, vel puniceum, qualis in granis mali punici, & in superiore iride: qui similiter purpureus in labiis, sanguineus, chermesinus, ostrum, &c. Glaucum, vel caesium in oculis, caeruleum in coelis, lapide lazuli, saphyro, &c. Caetera penes autorem. Quanto subtiliùs colorum naturam Vir illustris R Cartesius octauo de Iride discursu explicarit, quisquis ibidem colorum ortum exvariis sphaerularum motibus legerit, cum admiratione fatebitur. Ad quod breui speramus accessurum peculiarem de coloribus tractatum subtilissimi Philosophi Honorati Fabry, de quo iam alibi, qui tot rationibus & obseruationibus probat colores nil esse aliud praeter lumen vario modo reflexum, aut refractum: album esse continuam radiorum seriem ab obiectis reflexorum, vel manantium, nigrum vel N. I, ET ad Epis, aut aspecies eam praesentes qui pro ea de seines capite die praeges, in arcus ignis a die A ad

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
