# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 12

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, IN SYNOPSIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/12

IN SYNOPSIM. mate, quem fortè breui faciemus iuris publici. Quid opus illud ingens eximij Astronomi I. Boullialdi, quod iam praelum exercet, reticeam? quod facilè superabit quidquid hactenus Astronomicum editum est, quodque nihil aliunde supponet, vt qui volumen illud habuerit, omnia generis istius obtineat. Omitto etiam Analysim, seu Algebram, quam ex Vieta, nuperaque illustris V. Geometria, Diophanto adhibito repetas; nisi malis eam industriâ Geometrae D. Chauueau adornatam, & maiori claritate, facilitateque donatam expectare. Non commemoro quae cunque ad obsidiones, & defensiones attinent, hoc est Architecturam militarem, quam plurimi cum Itali, & Germani, tum etiam Galli, vt eques à Villa, &c. prope colophonem perduxisse videntur, quòd haec pars ad Ingeniosos pertineat, è quibus maximè cupiam virum laudatissimum Dominum de Mets pulcherrimum & limatissimum opus suum de Munitione, seu fortificatione in lucem edere, cui deinceps quidquam aliud addi minimè necessarium; & cui etiam exteri gratias habere debeant de incredibili hac in re diligentia. Sed neque Arithmeticam interserui, cuius fundamenta l. 5, 7, 8, & 9, Elementorum Euclidis habentur; vt Algebrae libro 10. quòd tantus extet Arithmeticarum numerus, vt frustra multiplicetur: quum tamen si his in rebus vir incomparabilis D. Freniclus suis nouis repertis augere velit, omnium possit animos rapere in admirationem. Non desunt autem egregij viri apprimè tam in Geometricis puris quàm mixtis versati, qui scientias istas maximè promoueant, quos inter Pellium Anglum, praeter eos quos hoc Opere laudaui, ad ea quae parauit in lucem edenda vrgere, iuuareque oporteat. XII. Non solùm verò Geometras admiror qui vel ipsum Archimedem breui fortè superaturi sint, verùm etiam alios, qui noua reperiunt, aut vetera multis accessionibus adornant; quos inter R. P. Petauius eminet, qui tribus Positiuae Theologiae voluminibus satis ostendit, post 4 aut quinque reliqua, quae in dies expectamus, nullam deinceps aliam Theologiam desiderandam esse, siue rerum soliditatem, siue elegantiam, & expositionem quaesieris, vt iam rerum Theologicarum Osores barbariem non possint ampliùs obijcere, & exprobrare. Sed & admirandi viri, vereque Theodidacti, & Theotimi Marandei Theologicam Paraphrasim in sancti Doctoris summam mirâ eruditione, ** iij gradicit & penna aestis Massigna nigras nissima illius illae in stati. Siciliae iactus in ann.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
