# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 13

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/13

PRAEFATIO faraque pietate illustrantem commemorare lubet, quâ nostram Galliam adornat, & idioma nostrum ad summam dignitatem hoc opere incomparabili euectum, atque sanctificatum perducit; Hispanosque, Germanos, Belgas, Batauos, Polonos, & alios totius orbis, Christiam praesertim, incolas beatos duxero, si opus adeo pulchrum, & vtile in idiomata sua transferri curent, vt aemulatione sanctâ prouocati & incensi scientiâ beatorum perfruantur. XIII. Verbi diuini praecones monitos velim, qui nouis exordiis suas conciones, aut alias partes inauditis, pulchris tamen & vtilibus tropologiis & comparationibus, atque parallelis exornare voluerint, habere plurima tam hoc quàm praecedente volumine quae possint ad mores traducere. Quid enim, verbi causâ, facilius quàm ex 29 lucis theorematibus, aut 30 vmbrae sequentibus, quae leguntur Optices libro primo, multa cum ad fidem tum ad virtutes commendandas elicere? Vixque propositionem vllam ex ingenti numero theorematum, quibus Opticorum libri septem constant, possis intelligere, quae peculiarem de moribus cogitationem non ingeneret, & exornandae concioni seruiat, Idemque de propositionibus Mechanicis dicendum, illis praesertim quae I & 4 parte l. 1. & toto l. 2 continentur. Sunt enim secunda, tertiaque libri pars magis arduae. Tertius liber facillimè transferetur ad pietatem ab omnibus, modo voluerint; cuius rei sexcenta proferrem exempla, si contrariae Synopsis leges permitterent. Adde quod cuique magè sapiant quae proprio studio reperit, quòd ab alio suggesta, & edita fiant omnibus communia, vel à pluribus negligantur: vel si quis vtatur, timet ne forsan alius eadem in vsus suos conuerterit, ex quo postmodum hausisse, vel cum quo concurrisse dicatur. Solent enim homines eâ gloriae cupidirate titillari vt quae primi dixerint, abs se inuenta credant auditores, apud quos propterea maiori valeant auctoritate, vtpote ingenio praestantiores, vel pietate praecipui; quod gloriae, famaeque desiderium sola valet extinguere, vel sedare Dei charitas: quam diuini verbi praeco ita debet apud seipsum statuere & ordinare, nil, vt Dei gloriam & auditorum salutem aeternam quaerere debeat. XIV. Huic Praefationi finem impono vbi monuerim viros illos cruditos qui peculiares ad nostrae fidei confirmationem rationes meditati sunt, & inuenerunt, magnam laudem consecuturos, maioremque carpturos vtilitatem, si tractatus suos rationibus adeo solidis fulciant, vt impij veritati cedere cogantur. Quapropter obaue neque rerum genere, quere, per uentiae steiget. Caetera parte marissime in suum, autem, ant PE ne aestatis, Aristae sapientiae restristoriae sterimentissim

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
