# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 149

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, IS ARCHIMEDIS DE CONOIBIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/149

ARCHIMEDIS DE CONOIDIBVS excepta è cylindro figura inter parallela plana, frustum cylindri appelletur. 10. Huius autem frusti basis quidem dicatur, quodlibet planorum conceptorum sub acutiangulorum conorum sectionibus. 11. Axis verò recta quae coniungit centra sectionum acutiangulorum conorum: eritque ipsa in eadem recta linea cum axe cylindri. 12 Diametrum voco cuiuscumque segmenti lineam quae bifariam secat omnes rectas ductas in segmento basi ipsius aequidicuag. 8. stantes. 13. Similia cylindri frusta, similiaque coni segmenta sunt, quae similibus insistunt basibus, quarumque axes facunt aequales angulos ad similes basium diametros, ad easque pares rationes habent. Propositio prima. Si fuerint magnitudines quotcumque aequali sese excedentes, fueritque excessus aequalis minimę: Et aliae item magnitudines, numero quidam aequales illis, magnitudine verò singulae pares maximae omnes quidem magnitudines, quarum naquaeque aequalis est maximae omnium aequali sese excedentium, minores sunt quàm duplę: reliquarum verò verò si ne maxima maiores, quàm duplae.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
