Latin
ARCHIMEDES DE QVADRATVRA
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 163
Unproofread scanNot analysed yet
ARCHIMEDES DE QVADRATVRA nem habet A ad BE, eandem habeat DCTR trapezium ad L spatium. quam verò rationem habet AB ad BI, eam habeat idem trapezium ad M. Similiter demonstrabitur vt priùs, spatium Z spatio L maius, spatio verò M minus. XIV. Sit portio BKG comprehensa sub recta &rectanguli coni sectione. Sit etiam primum BG ad rectos angulos diametro, &educatur à B puncto linea B parallela diametro: a puncto verò G linea GD tangens sectionem coni in puncto G. Erit quippe BGD triangulus rectangulus Diuidatur itaque illa BG in portiones quotcunque BE, EZ, ZH, HI, &à sectionibus huiusmodi aequidistantes diametro ducantur lineae ES, ZT, HV, TX. A punctis autem quibus ipsae secant coni sectionem, iungantur lineae ad G, &vltra producantur. Dico quod triangulum BDG, traperiorum quidem CE, LZ, MH, NI, &trianguli X IG minus sit quam triplum: traperiorum verò ZF, HK, IP, &trianguli IOG majus sit quàm triplum. XV. Sit rursum sectio BKG comprehensa sub recta &rectanguli coni sectione: linea verò BG non sit ad rectos diametro: necesse quidem est vel lineam à puncto B aequidistanter diametro ductam ad easdem partes sectioni, vel eam quae trahitur à puncto G, obtusum facere angulum ad BG. Sit itaque quae obtusum angulum facit ea quae ad GB. Et ducatur à puncto B parallela diametro linea BD. Et à puncto G agatur GD tangens coni sectionem in puncto G. Et diuidatur BG in quotlibet partes aequales, quae sint BE, EZ, ZH, HI, IG. Et à punis HI, parallelae diametro ducantur ES, ET, HV, IX, &à punctis quibus secant ipsam coni sectionem iungantur ad G, &vltra producantur. Dico quippe &nunc triangulum BDG, trapeziorum quidem BELLKH, PI, &trianguli GI &minus esse quàm triplum: aliorum VOEF, HK, IP, &trianguli GOI majus esse quàm triplum. Sit rursum portio haec BAG comprehensa sub recta, &rectanguli coni sectione, &agatur per B linea quidem BD parallela diametro; à puncto verò G alia GD tangens coni sectionem in puncto G, sit adhuc trianguli BDG, tertia pars spatium z. Dico portionem BKG aequa