# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 163

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, ARCHIMEDES DE QVADRATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/163

ARCHIMEDES DE QVADRATVRA nem habet A ad BE, eandem habeat DCTR trapezium ad L spatium. quam verò rationem habet AB ad BI, eam habeat idem trapezium ad M. Similiter demonstrabitur vt priùs, spatium Z spatio L maius, spatio verò M minus. XIV. Sit portio BKG comprehensa sub recta & rectanguli coni sectione. Sit etiam primum BG ad rectos angulos diametro, & educatur à B puncto linea B parallela diametro: a puncto verò G linea GD tangens sectionem coni in puncto G. Erit quippe BGD triangulus rectangulus Diuidatur itaque illa BG in portiones quotcunque BE, EZ, ZH, HI, & à sectionibus huiusmodi aequidistantes diametro ducantur lineae ES, ZT, HV, TX. A punctis autem quibus ipsae secant coni sectionem, iungantur lineae ad G, & vltra producantur. Dico quod triangulum BDG, traperiorum quidem CE, LZ, MH, NI, & trianguli X IG minus sit quam triplum: traperiorum verò ZF, HK, IP, & trianguli IOG majus sit quàm triplum. XV. Sit rursum sectio BKG comprehensa sub recta & rectanguli coni sectione: linea verò BG non sit ad rectos diametro: necesse quidem est vel lineam à puncto B aequidistanter diametro ductam ad easdem partes sectioni, vel eam quae trahitur à puncto G, obtusum facere angulum ad BG. Sit itaque quae obtusum angulum facit ea quae ad GB. Et ducatur à puncto B parallela diametro linea BD. Et à puncto G agatur GD tangens coni sectionem in puncto G. Et diuidatur BG in quotlibet partes aequales, quae sint BE, EZ, ZH, HI, IG. Et à punis HI, parallelae diametro ducantur ES, ET, HV, IX, & à punctis quibus secant ipsam coni sectionem iungantur ad G, & vltra producantur. Dico quippe & nunc triangulum BDG, trapeziorum quidem BELLKH, PI, & trianguli GI & minus esse quàm triplum: aliorum VOEF, HK, IP, & trianguli GOI majus esse quàm triplum. Sit rursum portio haec BAG comprehensa sub recta, & rectanguli coni sectione, & agatur per B linea quidem BD parallela diametro; à puncto verò G alia GD tangens coni sectionem in puncto G, sit adhuc trianguli BDG, tertia pars spatium z. Dico portionem BKG aequa

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
