# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 166

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/166

LIBER. bilia. Quotquot itaque sunt huiusmodi problematum, tum quorumdam quorum demonstrationes nullas habes, denique caeterorum, quas in hoc libro latas probamus, tibi declarabo. Primum itaque fuerat: sphaera data planum spatium reperire aequale superficiei sphaerae. Quod quidem primum factum est manifestum dato de sphaera libro. Cùm enim illic demonstratum fuerit, quod omnis sphaerae superficies quadrupla est circuli macimi corum qui sunt in sphaera, manifestè possibile est, spatium planum inuenire aequale superficiei sphaerae. Secundum verò: cono data vel cylindro inuenire sphaeram ipsi conis vel cylindro paren. Tertium autem: datam spaeram plano secare ita ui segmerae ipsius inter se ordinatam rationem habeant. Adhaec quartum: datam sphaeram plano secare, itaut superficiei portiones ordinatam rationem inter se habeant Praeterea quintum: datum sphaerae segnientum dato sphaerae segmento assimilari. Tandum sextum: datis duobus sphaerae segmentis, siue eiusdem, sius diuersae, inuenire segmentum sphaerae, quod sit quidem simile alteri segmentorum, superficiem verò habeat aequalem superficiei alterius. Denique septimum fuerat: à data sphaera segmentum resecare plano, itaut segmentum ad conum basim habentem eandem cum segmento, & altitudinem equalem, ordinatam rationem habeat non minorem ea, quam habent tria ad duo. Horum quidem omnium demonstrationes Hercules tulit. Quod verò ab ipsis seiungebatur, falsum erat. Est autem huiusmodi. Si sphaera plano secatur in inaequalia, majus segmentum ad minus duplam habet rationem eius quam habet maior superficies ad minorem. Quod vero istud falsum sit, per ea quae prius missa sunt, manifestum est, Distinguebatur enim & hoc in ipsis. Si sphaera plano secatur in inaequalia, ad rectos angulos cuidam diametro eorum quae sunt in sphaera, majus segmentum ad minus eandem habebit rationem, quam portio diametri maior ad minorem. Segmentum enim sphaerae majus, ad minus minorem quidem rationem habet dupla eius, quam habet maior superficies ad minorem: maiorem verò quàm sesquialteram. Erat rursus & extremum separatorum problematum falsum: Nempe si diameter alicuius sphaerae secatur, ita ut quadratum quod fit à maiori portione, triplum sit quadrati, quod à minore fit portione, & per sectionis punctum planum agatur rectum ad diametrum, ipsum sphaeram secare in talem specie figuram, quale est majus sphaerae segmentum, maximum scilicet segmentorum aequalem habentium superficiem. Quod verò sit hoc falsum, apparet ex praemissis ad te theorematibus. Demonstratum enim est quod hemisphaerium maximum est comprehensorum sub aequas superficie sphaerae segmentorum. Post autem ista de cono, haec etiam proponebantur. Si rectanguli coni sectio, manente diametro, circumuoluatur, ita ut sit diameter axis: descripta figura à sectione re*** RO ME, aestantiam es , aequam aere nunquam, ut nequenquam rectae seque prope rerum genere nec autem mogeneae inuenis

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
