# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 169-2

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, Prop. VII. Probl. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/169-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/169-2

Prop. VII. Probl. V. Iisdem datis, & recta data extra circulum porrecta possibile est à centro lineam eiaculari ad extrà porrectam, ita ut quae fuerit inter circumferentiam & porrectam ad lineam iunctam à termine eiaculatae ad terminum porrectae ordinatam rationem habeat: dummodo tamen data ratio maior fuerit ea, quam habet dimidia datae in circulo, ad eam quae à centro perpendiculariter in ipsam agitur. Lenma I. Si recta in circulo ab alia recta bifariam secatur, & ad angulos rectos impossibile est ab eodem puncto, à quo secans ducitur, aliam secantem agete in sectam, ita ut partes inter sectam, & peripheriam circuli aequales sint, quod tamen fieri potest, si secta linea bifariam non dirimitur. Videatur Lemma 2. Prap. VIII. Probl. VI. Circulo dato, & in circulo linea minore ipsa diametro, & alia tangente circulum in termino lineae in circulo datae; possibile est à cenrro circuli eiaculari aliquam rectam ad rectam datam, ita ut pars ipsius contenta inter peripheriam circuli, & datam lineam in circulo ad partem comprehensam à tangente, ordinatam rationem habeat: si modo data ratio sit minor ea quam habet dimidia datae in circulo, ad eam quaeà centro circuli perpendiculariter in ipsam ducitur. Brop. IX.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
