Latin
ARCHIMEDIS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 191
Unproofread scanNot analysed yet
ARCHIMEDIS accommodatur, habeatque verticem in visu. Et rursum alium angulum sumere, qui non minor sit angulo, cui sol accommodatur, &apicem in visu habeat. Constituta ergo ad normam longa regula super plano recto in loco iacente, vnde sol oriens conspici queat: Tum paruo cylindro tornatili super regula posito confestim ab aurora &ortu solis, postquam inceperit eiaculari radios in horizontem, potueritque ex opposito videri, conuertatur regula ad solem. Deinde visus statuatur in extremo ipsius regulae. Cylindrus verò in medio admoueatur inter visum &solem, ita vt adum bretur soli, tum separetur paulatim cylindrus ab oculo: &vbi inceperit quid minimum solis intueri ab vtraque parte cylindri, sistatur cylindrus. Sic enim accidit vt oculus ab vno nuncto intueatur sub rectis ductis ab extremo regulae in loco vbi constitit visus, tangentibus cylindrum, &quidem angulo comprehenso sub istis ductis minori eo angulo, cui sol accommodatur, habenti verticem in oculo: propterea quod apparet aliquid solis vndequaque cylindri. Porro quoniam visus non respicit ab vno puncto, sed ab aliqua quantitate, sumatur aliqua magnitudo teres, non minor visu, &hoc rotundo corpore collocato in extremitate regulae vbi oculus sistitur, recta agatur tangens, &hoc teres corpus &item cylindrum: etenim qui comprehenditur angulus sub lineis ductis, minor est angulo, in quo sol accommodatur, habente apicem in visu. Magnitudo autem non minor visu hoc pacto reperietur. Capiantur duo cylindruli leues, aequè crassi inter se, alter quidem albus, alter verò non; praeponantur deinde visui, longius quidem à visu albus, qui verò non albus est, propè oculos, ita vt faciem attingat. Si quidem ergo assumpti cylindruli fuerint visu multo tenuiores, intercipitur à visu propior cylindrulus, ita vt appareat albus totus esse, figura multo exiliori. Si verò non multum quaedam dumtaxat albi partes conspiciuntur, vndiquaque eius qui prope oculum est. Sumptis itaque cylindrulis eiusmodi vt alter sua crassis alterum adumbret, &non ampliori loco talis quidem magnitudo qualis est crassities cylindrulorum hoc efficientium maximè est non minor vsu. Verùm angulus non minor angulo cui sol accommodatur verticem habens in oculo, sic sumitur. Remoto secus regulam cylindro, ab oculo ita vt applaudat seu conculcet cylindrus totum solem, &recta linea à regulae extremo in quo est visus, educta stet tangens cylindrum: comprehensus angulus à ductis lineis non minor sit angulo in quo sol accommodatur, verticem habens in oculo. Porro his angulis sic assumptis, dimensoque angulo recto, fiebat qui in signo erat, seu maior angulus, minor quam vnius partis earum A, in quas rectus fuerat diuitus minor verò, maior inuenieAqua na