Latin
ARCHIMEDIS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 195
Unproofread scanNot analysed yet
ARCHIMEDIS merorum. Et quartorum numerorum myrias myriadum vnitas nuncupetur quintorum numerorum. Et semper sic procedentes erunt numeri nomina habentes centum millena millia per centum millena millia multiplicata. Ex his igitur cogniti numeri sat quidem sunt: quamuis liceat vlterius etiam progredi. Hi siquidem nunc recensiti numeri vocantur primae periodi. Extremus verò numerus primae periodi, vnitas vocetur secundae periodi primorum numerorum. Rursus ¢um millena millia secundae periodi secundorum numerorum: similiter &horum extremus vnitas vocetur secundae periodi tertiorum numerorum. Et semper sic numeri progredientes nomina habentes secundae periodi sunt decies millies decem millium numerorum in centum millena millia ductorum. Rursum &vltimus secundae periodi vnitas vocetur tertiae periodi primorum numerorum. Et semper sic procedentium sunt decies millies decem millia periodi, aucta per decies millies decem millia numerorum adhuc ductorum per decies millies decem millia. His verò sic denominaris, si fuerint numeri ab vnitate proportionaliter deinceps positi: qui autem post vnitatem denarius, &ipsi auerint octo illis cum vnitate eorum erunt qui primi numeri vocantur. Alij verò post ipsos 8. secundi vocantur. Et item reliqui hoc modo ipsis synonymi erunt distantia octadis numerorum à prima octade numerarum. Octauus igitur numerus primae octadis numerorum est millies decem millia. Primus verò secundae octadis quoniam decuplus est praecedentis, erit centum millena millia: hic verò est vnitas secundorum numerorum. Octauus verò secundae octadis erit millies decem millia secundorum numerorum. Rursus &tertiae octadis primus, quoniam decuplus est praecedentis, erit centies millena millia secundorum numerorum. Idemque est initas tertiorum numerorum. Manifestum est igitur plurimas esse posse octades, vti dictum est. terum, vtile est &hoc nouisse. Quòd si numeri ab vnitate proportionales fuerint, &aliqui sese mutuò multiplicauerint, eorum qui huius proportionalitis sunt: quisque à suo multiplicante secundùm proportionalitatem tanto abest, quanto minor multiplicantium abvnitate distat. Ab vnitate verò aberit vno minus, quàm quantus est numerus ex vtrisque constans, quibus sese inuicem multiplicantes ab vnitate absunt. Sint etenim aliqui numeri ab vnitate proportionales ABGDEZ. H. T. I. C. L. Sit verò vnitas A; &D multiplicet T, factusque sit Q Assumantur autem propertionalitatis TL, distetque L à Titanto, quanto D ab vnitate. Ostendendum Q esse aequalem ipsi L. Quoniam enim proportionales sunt, &aequidistat D ab A, ac L à T, candem rationem habet D ad A, quàm L ad T. Verùm D multiplex est ipME interpretate eademiae inter euenitate tenenumerarietate