# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 197

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, ARCHIMELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/197

ARCHIMELIS torum, minorem esse quàm decies millena millia secundorum numerorum. Rursus verò, & sphaera quae 10000 digitorum habuerit diametrum, multiplex eius est quae fuerit dimetientis centum digitorum habuerit diametrum, multiplex eius est quae fuerit dimetientis centum digitorum millies, millies semel. Si igitur fiat ex arena sphaera tanta mole, quanta est ea, quae habuerit dimetientem 10000 digitorum, patet eam fore minorem, quàm sit arenae numerus factus ex multiplicatione decies millenorum millium secundorum numerorum per semel millena millia. Cùm ergo secundorum numerorum decies millena millia decimus sextus sit numerus ab vnitate: tum proportionalia semel millena millia septimus ab vnitate in eadem progressione: patet numerum factum esse 22 eorum, qui in hac proportionalitate sunt ab vnitate. Horum verò 22, acto quidem primi cum vnitate eorum sunt qui dicuntur primi Tum sequentes octo sunt cerum qui secundi appellantur: reliqui sunt tertiorum. Atque vltimus eorum est centum millia tertiorum numerorum. Patet igitur multitudinem arenae in molem congestae parem sphaerae, quae diametrum habeat 10000 digitorum, esse minorem 100000 tertiorum numerorum. Quoniam autem minor est sphaera habens diametrum vnius stadij, sphaerâ quae habuerit diametrum 10000 digitorum: patet multitudinem arenae cumulatae in aceruum aequalem sphaerae dimetientis vnius stadij, minorem esse quàm ioco tertiorum numerorum. Adhuc sphaera quae habet diametrum centum stadiorum, multiplex est sphęrae diametri vnius stadij semel millies millies. Si igitur fiat ex arena sphaera tanta magnitudine, quanta est habens diametrum centum stadiorum, manifestum quod minor erit arenae numerus eo qui produceretur ex multiplicatis 100000 tertiorum dumerorum per 100000. Et quia haec 100000 tertiorum numerorum sunt 22 numerus proportionalitatis ab vnitate: Haec verò ooseprimus ab vnitate eiusdem proportionalitatis, erit sanè factus ab vnitate istius progressionis. Porrò horum 28, primi quie cum vnitate sunt eorum qui primi dicuntur. Qui verò post ipsos alijs secundorum: alij rursus sequentes 8, sunt tertiorum: reliai demum a sunt eorum qui dicuntur quarti. Et extremus illorum est mille vnitates quartorum numerorum. Manifestum itaque arenae multitudinem in sphaeram deformatae diametri centum stadiorum, minorem esse mille vnitatibus quartorum numerorum. Praeterea sphaera stadiorum 10000, multiplex est sphęrae diametri stadiorum centum, s millies millies. Sphaera ergo si ex arena fiat tanta mole, vt eam aque sphaeram quae habeat diametrum 10000 stadiorum: equidem minor erit arenae multitudo eo qui nasceretur numero ex mille vnitatiων τε πν

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
