# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 2

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/2

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI LVDOVICO VALESIO ALENSI COMITI LEVIORIS EQVITATVS PER GALLIAS MAGISTRO, ET GALLOPROVINCIAE PROREGI. F. M. MERSENNVS ETEPATTEIN. LVSTRISSIME PRINCEPS, Magnorum Virorum, quos saecula vetera prodidere, opera nobilissima, quae in omnium commodum in Synopsim contracta vnico studiosorum obtutui repraesentanda suscipio, pluribus de causis Tuo nomini nuncupata volui, praesertim verò quòd illis Te scientijs plurimùm delectari nouerim, quae nihil fucatum, nil in vtramque partem mobile, nil praeter veritatem proferant, & summopere mendacium oderint. Censeas igitur, MAGNE PRINCEPS, hocce Volumine praeclara Graeciae, Italiae, & Galliae ingenia mutuo consensu Te salutatum ire: praeereque ducem Archimedem Regis Syracusanorum sanguine nobilem, qui nunquam satis laudatum Opus de Sphaera, cylindroque Tibi offerat, caeterosque Graecos Theodosium, Apollonium, Pappum & alios comites habeat. Commandinum, & Valerium Italos; Snellium, Ste

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
