# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 205

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, SVPPLEMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/205

SVPPLEMENTVM habuerint diametros, & ipsae inter se in qualibet figura sint aequales. † Epis. 2. Paraboles area est sesquitertia areae trianguli habentis eandem eum parabola basim rectam, & eandem altitudinem. Ex ArchimedeF Epis. 3. Ellipsis area ad aream circuli est, vt minor ellipsis diameter ad maiorem: & vt circulus ad quadratum diametri, sic ellipsis ad rectangulum diametrorum, scilicet etiam vt in ad 14. ferè. Ex Archim. F III. Cylindri verò ad parallelepipedum columnare rectangulum aequè altum, quod cylindri corpus stringit quadratis suis basibus & parallelis lateribus, ratio est eadem, quae circuli ad quadratum circumscriptum, hoc est eadem quae ii, ad 14. P. IV. Si columna recta parallelarum basium cum pyramide, si cylinder cum cono eandem basim habuerit, eandemque altitudinem, triplum erit illius. V. Superficies curua coni rectanguli inscripti hemisphaerio, est semidupla baseos, seu circuli maximi in sphaera, dimidia bascos coni rectanguli circa hemisphaerium. FVI. Conuexum sphaericum est quadruplum areae circuli maximi, Ex Archimede. qui sphaeram per centrum secat. F VII. Conuexum cuiuslibet segmenti sphaerae est aequale plano circuli, cuius semidiameter subtendit segmenti latitudinem a polo ad basim. Vide corollarium. FVIII. Sphaericum conuexum & eius axis secantur à plano ad axem recto in eadem proportione. * IX. Cylindri recti superficies est aequalis sphaericae quam stringit. X. Superficies globi, eius cylindri, qui globum stringit, resectae ab eodem plano ad axem recto sunt aequales. XI. Corpus cylindri est ad corpus sphaerae, quam stringit, in proportione sesquialtera. XII. Cubi corpus ad corpus sphaerae quam stringit, est duplum paulo minus, nimirum vt 21. ad 11. proximè F XIII. Corpus coni, cuius altitudo est aequalis diametro sphaerae; basis sphaerae, maximus circulus, est dimidium corporis sphaerae. Coroll. Conus, de quo theoremate 5. in hemisphaerio est ad cylindrum qui sphaeram stringit, vt octaedron in sphaera ad cubum circa sphaeram, sextam scilicet partem cylindri, quartam sphaerae, & sic dimidium hemispaerij sui, dimidiumque coni theor. 15. descripti, quippe cuius basim habet integram, altitudinis verò saltem dimidium. Epis. 1. Eadem est proportio corporis ab ellipsi producti, quod sphaeroides dicitur, ad conum aequè altum. Ex Archim. 29. & 30 pr. sphaeroid. Epis. 2. Sicut sphaeroides est coni sui duplum: sic conoides paraboliPER S. An tu REVEREVEREVERE ME in inuenianae lineamen inuenis inueniensistis inueniens in

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
