Latin
ARCHIMEDIS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 206
Unproofread scanNot analysed yet
ARCHIMEDIS. cum est coni sui sesquialterum. Ex eadel. p. 23. &24. Conoides verò hyperbolicum sesquialteram proportionem magis ad aequalitatem adducit, nam ad lineas sesquialteram proportionem coutinentes (quae habent duplum &triplum eius quae inter verticem, ¢rum figurae addit vtrinque diametrum. XIV. Segmento sphaerae aequalis est conus super eadem basi, habens altitudinem tanto maiorem, vt sit eius excessus ad semidiametrum globi, sicut est altitudo ipsa segmenti ad residuum diametri. Vide coroll. Epis. Vt sectio globi facta plano axi parallelo semper est circulus: sic sectio sphaeroidis non omnis, sed quae fit plano axi parallelo, est ellipsis, sphaeroidi similis, ellipses verò diuersarum, &dissimilium specierum, aut circuli fiunt, quoties vel sphaeroides vtcumque, vel conoides per vtrumquue oppositorum laterum secatur. Vide Archim. sphaer. p. Episag. 2. Segmentorum sphaeroidis ratio eadem est, quae segmentorum globi, si recta sit ratio ad axem: sin obliqua, tunc vsurpatur non dimidium axis, sed dimidium eius quae vertices portionnum factarum) id est puncta earum super sectionem altissima, coniungit. Nam in ellipsi quae gignit sphaeroides, axis quidem est inter diametros; diametrorum verò multae sunt, diuersae longitudinis, quilibet binos oppositos vertices coniungens. XV. Quemadmodum curuis superficiebus segmentorum theor. 7. fecit aequales circulos planos: &aequè valentes lineas rectas ostendit, comparabiles inter se diuersarum sectionum: sic etiam soliditati segmentorum assignare possumus non tantùm conos aequales, vt theor 14. sed etiam plana aequiualentia, seu proportionis eiusdem comparabilia interse diuersarum sectionum. Vide authorem qui haec exhibet. Episag. Sic segmenta conoidis parabolici sunt inter se in proportione, quae est inter quadrata axium. Vide Arch. 16. p. sphaeroid. Coroll. 1. Segmenta segmentorum sphaerae easdem habent leges, quoad corpora atinet, quae supra fuerunt eiusdem generis segmentorum superficie in coroll. ad theor 7. Coroll. Zona sphaerae &sphęroidis, seu corpus annulare, contentum parte superficiei sphęrae vel sphęroidis media, quae zona dicitur, &superficie cylindrica intus, ita inuestigatur. A sphęra, vel sphęroide auferuntur bina segmenta aequalia, &cylinder zonae aequè altus, basibus iisdem cum segmentis ablatis: remanetque corpus zonae. Quod si zona non sit media globi, vel sphaeroidis, sed inclinata ad polum seu verticem, auferuntur segmenta maequalia, truncus coni, vt remaneat talis zona. Intelligitur autem zona, cui circum circa sit aequabilis iij τον ἀπὸ ἡ σ Penatis antes suis est ad aeter aetatem interia inueniana in ,e. g. trig πον τῆ